Si autem de undecimo prophetatum, vel de patre Joannis Baptistae dicatur, quod fuerit occisus in templo, non legitur. Potest ergo dici de filio Joiadae sacerdotis quem Joas occidit, ut legitur in libro Regum. Et forte pater ejus cognominatus est Barachias, vel pro nominis interpretatione positum est. Barachias enim benedictus Domini interpretatur. Et est filii Barachiae, id est benedicti Domini. In Evangelio Nazaraeorum legitur Joiadae. Pastorem autem ovium, et sacerdotem tantum commemoravit Jesus, ut duo hominum genera notaret, subditos et praelatos. Nulli enim generi parcit prava generatio.